monumenta.ch > Lucanus > sectio 661 > sectio 481 > bkeCod.32.172v > sectio 21 > bnf4871.254 > 12 > sectio > sectio 365 > bnf4871.240 > 70 > bkeCod.32.39r > 145 > sectio 2 > sectio 614 > ubk4°Ms.theol.26.66 > 7 > 8 > sectio 19 > bbb264.99 > sectio 495 > sectio 743 > 49
Ambrosius, De apologia David, § 48 <<<     >>> § 50

§ 49

1 praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur.
2 radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa.
3 unde uidetur iniquitas ad mentis inprobitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis.
4 grauior iniquitas tamquam materia peccatorum, lenius peccatum.
5 denique iniquitas per lauacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis et tamquam alis operibus obumbratur.
6 unde bene supra hic ipse ait: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
7 caritas enim abscondit errorem et operit multitudinem peccatorum.
8 multa quoque caritas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super dominum fudit unguentum: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum.